mercoledì 29 aprile 2020

Rimproveri di Federico II ai romani


RIMPROVERI DI FEDERICO II AI ROMANI

(20 aprile 1239)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, senatori Urbis a suis conromanis salutem.
Cum Roma sit nostri caput et auctrix imperii, et Romanus imperator a Rome, vocabulo nuncupetur,  ut sibi nostri nominis et honoris processus et auspicia debeamus, in admirationem rapimur vehementem, si ubi nostri promovendus est honor et iniuria propulsanda, apud eos qui tendntur et debent pro culmine nostro se murum defensionis opponere insurgentibus ex adverso, ipsis audientibus et dissimulantibus, contrarium patiamur. Propter quod graviter dolore compellimur quod Romanus autistes contra Romanum principem, id quod alibi non guderet, sicut dicitur, in Urbe presumpsit, et Romanum imperatorem, authorem Urbis et benefactorem populi Romanorum, ipsis non resistentibus, impie blasphemavit: ut beneficiorurn nostrorum tam proceres quam populum Romanum, quibus specialiter et conimuniter studuimus liberali et spontanea munificentia providere, et eorum intendimus continuatis augmentis commoda promovere, recte notemus immemores extitisse ac inerti scommo detentos; ut de tribu Romulea non esset vir de tot proceribus et turba Quiritum vel unus de tot Romani populi militibus, qui pro nobis exurgeret et verbum unicum loqueretur, quique nostre iniurie condoleret; cum nos Urbem antiquis triumphorum titulis insignitam, novis nostre victorie successibus honoremus, et ad reformandum Romanurn nomen, sicut in diebus antiquis, et exaltandum statum Romani imperii, continuis laboribus intendamui. Quapropter... .
Nam cum ad alterutrum teneamur, ed nos Romanum honorem et vos Romani defendere nomen nostrum, si ad hoc vos segnes et negligentes invenerimus, cum nullus timor nos coegerit ad beneficia Romanorum, sed gratia induxerit specialis, per ingratitudinem istam, licet prorsus inviti, cogemur ab universis et singulis exhibitam gratiam revocare.
Datum Tervisii, mensis aprilis die XX